- STICHARIUM
- STICHARIUMDominico Macro tunica est Episcopalis, quâ Graeci in sacris functionibus locô albae utuntur; Quam sericis rubris albisque fasciis virgandam esse, ait Sim. Thesalonicensis, vide quoque Gregoram l. 6. c. 1. quô quid significatum velint, vide apud eundem Macrum in Hierolex. ubi addit, Episcopos et Diaconos Graecorum, in Quadragesimali et maestitiae tempore, Stichario rubri coloris uti, ex Demetrio Chomateno. De nominis origine dictum supra. In optimo Glossario Strictoria dicuntur ςτιχάρια, quod ad corpus stringerentur huiusmodi tunicae; hinc infimis Graecis σφιγκτώρια vel σφιγκτούρια. Salmas. ad Vopisc. in Aureliano, c. 46. Eundem de Στιχολόγοις, quâ voce Mimi insigniti. Vide ibidem supra.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.